- JOHANNES Com. Oldenburgicus
- JOHANNES Com. OldenburgicusOthone, cui a spectro mirabile cornu oblatum narrant, genitus: Pater fuit Hunonis gloriosi, quo Goslariae ad pugnam cum Leone damnato fil. Frid. pro patre certamen subiit victor. Ex eius successoribus Iohannes, Elimari I. fil. Wildeshusanam lineam orsus est, pater Willebrordi ep. Paderbornensis et Ultraiectini. qui Obiit A. C. 1233. Burchardi et Christiani: e quorum ultimo Hatstedius ramus descendit, post quem quinque Iohannes fuêrunt, quorum ultimi filii Bernardus, Christianus, Iohannes et Burchardus, sine prole Exstincti sunt, circa A. C. 1360.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.